- ESQUILINUS Mons
- ESQUILINUS Monsvide Esquiliae addo quod ex Tullo Rege sexto urbi additus, et pomerio inclusus, nomen accepit, ut plerisque videtur, ab excubiis, quas Romulus in illo habuit, cum Tito Tatio parum fideret; quasi Excubinus. Alii a quisquiliis dictum eum Esquilias arbitrantur, quod aucupes ibi quisquiliis sparsis avibus illuderent. Alii vero quod excultae Esquiliae a Rege Tatio in illo monte fuerint, sic appellarunt. Vide Varron. de Ling. Lat. l. 4. Colles in eo fuêre tres, Cispius, Oppius, et Septimius: Habuit ab Ort. Urbis muros, versus aggerem, et castrum Praetorium: a Mer. viam Lavicanam: ab Occ. vallem inter Caelum, et Palatinum Longe lateque patentem: a Sept. Viminalem. Quomodo excultus olim, et quibus aedificiis ornatus hic mons fuerit, vide in voce Regiones, in descriptione Regionis quintae, quae quia maxima patte hoc monte constabat, Esquilina dicta, Vicos inter alia habuit quindecim, cum Vico Africo in Esquiliis antiquo: Lucos octo: Aedes seu Templa duodecim: Aediculas sedecim: Sacella tria, Amphitheatrum, Circum, Forum, Basilicam, Regiam Servii Tullii, Hortos varios, Vivarium, Thermas duas: Balneum Novati, et privata 75. Nympheum Alexandri: Lavacrum Agrippinae: Lacus Promethei duos, et sine nomme 179. Castellum aquarum Marciae, Iuliae, et Tepulae: Arcum Galliem: Marcellum Livianum; Horrea 23. Pistrina 22. Domos 180. etc. de quibus prolixe agentem adi Onuphr. Panvin. de descr. XIV. Regionum urbis Romae. Iam vero mons hie cum reliquis rarissime habitatur, maximâ ex parte hortis, et dispersis hinc inde templis, aut claustris religiosis occupatus: aut vett. aedificiorum ruderibus obrutus: Vetustissimis temporibus Fageam silvam habuit etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 1. c. 8. 9. et 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.